| Chapter 6 |
1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2 | anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit |
3 | sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines |
4 | convicta delicti reddet |
5 | omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat |
6 | pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti |
7 | qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit |
8 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
9 | praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit |
10 | vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare |
11 | spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet |
12 | ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum |
13 | ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari |
14 | haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari |
15 | tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino |
16 | reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi |
17 | ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto |
18 | mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur |
19 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
20 | haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere |
21 | quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino |
22 | sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari |
23 | omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo |
24 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
25 | loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est |
26 | sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi |
27 | quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto |
28 | vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua |
29 | omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est |
30 | hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni |