| Chapter 22 |
1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
2 | numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae |
3 | quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua |
4 | numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium |
5 | et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas |
6 | abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus |
7 | aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem |
8 | in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam |
9 | viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti |
10 | propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita |
11 | et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum |
12 | an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur |
13 | et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat |
14 | nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat |
15 | numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui |
16 | qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum |
17 | qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum |
18 | cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me |
19 | videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos |
20 | nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis |
21 | adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos |
22 | suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo |
23 | si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo |
24 | dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos |
25 | eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi |
26 | tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam |
27 | rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes |
28 | decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen |
29 | qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur |
30 | salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |