| Chapter 10 |
1 | victori David |
2 | in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis |
3 | quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde |
4 | quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est |
5 | Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum |
6 | Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius |
7 | pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum |
8 | quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum |