| Chapter 63 |
1 | victori canticum David |
2 | audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam |
3 | absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem |
4 | qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum |
5 | ut sagittarent in absconditis simplicem |
6 | subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos |
7 | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo |
8 | sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum |
9 | et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos |
10 | et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent |
11 | laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde |