| Chapter 64 |
1 | victori carmen David cantici |
2 | tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum |
3 | exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat |
4 | verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis |
5 | beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui |
6 | terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui |
7 | praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine |
8 | conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium |
9 | et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies |
10 | visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam |
11 | sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic |
12 | volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine |
13 | pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur |
14 | vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent |