| Chapter 78 |
1 | canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum |
2 | dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |
3 | effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
4 | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt |
5 | usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus |
6 | effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt |
7 | quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt |
8 | ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis |
9 | auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum |
10 | quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est |
11 | ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus |
12 | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine |
13 | nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas |