| Chapter 93 |
1 | Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere |
2 | elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis |
3 | usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt |
4 | fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem |
5 | populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent |
6 | viduam et advenam interficient et pupillos occident |
7 | et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob |
8 | intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite |
9 | qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit |
10 | qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam |
11 | Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt |
12 | beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum |
13 | ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus |
14 | non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret |
15 | quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde |
16 | quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis |
17 | nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea |
18 | si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me |
19 | in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam |
20 | numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto |
21 | copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt |
22 | erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae |
23 | et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster |