| Chapter 101 |
1 | oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum |
2 | Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
3 | ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me |
4 | quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt |
5 | percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum |
6 | a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae |
7 | adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum |
8 | vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum |
9 | tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant |
10 | quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui |
11 | a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me |
12 | dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui |
13 | tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione |
14 | tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum |
15 | quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem |
16 | et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam |
17 | quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua |
18 | respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum |
19 | scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum |
20 | quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est |
21 | ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis |
22 | ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem |
23 | cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino |
24 | adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos |
25 | dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui |
26 | a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli |
27 | ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur |
28 | tu autem ipse es et anni tui non deficient |
29 | filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit |