| Chapter 105 |
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
2 | quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius |
3 | beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore |
4 | recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo |
5 | ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua |
6 | peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus |
7 | patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro |
8 | salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam |
9 | et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto |
10 | et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici |
11 | et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit |
12 | et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius |
13 | cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius |
14 | et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine |
15 | dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum |
16 | et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini |
17 | aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram |
18 | et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios |
19 | fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile |
20 | et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum |
21 | obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto |
22 | mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum |
23 | dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret |
24 | et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius |
25 | et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini |
26 | et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto |
27 | et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris |
28 | et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum |
29 | et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga |
30 | stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio |
31 | et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum |
32 | et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos |
33 | quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis |
34 | non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis |
35 | et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum |
36 | et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum |
37 | et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus |
38 | et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus |
39 | et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis |
40 | iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam |
41 | et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos |
42 | et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum |
43 | multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas |
44 | et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes |
45 | et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae |
46 | et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos |
47 | salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te |
48 | benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia |