| Chapter 10 |
1 | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae |
2 | non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte |
3 | non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet |
4 | egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat |
5 | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis |
6 | benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem |
7 | memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet |
8 | sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis |
9 | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit |
10 | qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur |
11 | vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem |
12 | odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas |
13 | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde |
14 | sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est |
15 | substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum |
16 | opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum |
17 | via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat |
18 | abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est |
19 | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est |
20 | argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo |
21 | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur |
22 | benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio |
23 | quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia |
24 | quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur |
25 | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum |
26 | sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum |
27 | timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur |
28 | expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit |
29 | fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum |
30 | iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram |
31 | os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit |
32 | labia iusti considerant placita et os impiorum perversa |