| Chapter 21 |
1 | sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud |
2 | omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus |
3 | facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae |
4 | exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum |
5 | cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate |
6 | qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis |
7 | rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium |
8 | perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius |
9 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
10 | anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo |
11 | multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam |
12 | excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum |
13 | qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur |
14 | munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam |
15 | gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem |
16 | vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur |
17 | qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur |
18 | pro iusto datur impius et pro rectis iniquus |
19 | melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda |
20 | thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud |
21 | qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam |
22 | civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius |
23 | qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam |
24 | superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam |
25 | desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari |
26 | tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit |
27 | hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere |
28 | testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam |
29 | vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam |
30 | non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum |
31 | equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet |