| Chapter 26 |
1 | in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale |
2 | aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem |
3 | vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus |
4 | sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum |
5 | quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem |
6 | conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum |
7 | semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum |
8 | et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae |
9 | anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis |
10 | misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini |
11 | Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret |
12 | Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis |
13 | Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui |
14 | morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum |
15 | indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae |
16 | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis |
17 | sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine |
18 | concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae |
19 | vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam |
20 | vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio |
21 | ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos |