| Chapter 6 |
1 | adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est |
2 | cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam |
3 | te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua |
4 | ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi |
5 | et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam |
6 | tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi |
7 | orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur |
8 | nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum |
9 | sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum |
10 | veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra |
11 | panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie |
12 | et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris |
13 | et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo |
14 | si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra |
15 | si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra |
16 | cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam |
17 | tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava |
18 | ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi |
19 | nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur |
20 | thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur |
21 | ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum |
22 | lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit |
23 | si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt |
24 | nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae |
25 | ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum |
26 | respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis |
27 | quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum |
28 | et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent |
29 | dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis |
30 | si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei |
31 | nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur |
32 | haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis |
33 | quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis |
34 | nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua |