| Chapter 28 |
1 | vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum |
2 | et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum |
3 | erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix |
4 | prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui |
5 | respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis |
6 | non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus |
7 | et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis |
8 | et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius |
9 | et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum |
10 | tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt |
11 | quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant |
12 | et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus |
13 | dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus |
14 | et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus |
15 | at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem |
16 | undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus |
17 | et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt |
18 | et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra |
19 | euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti |