| Chapter 13 |
1 | aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum |
2 | et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt |
3 | non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis |
4 | sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem |
5 | non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis |
6 | dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit |
7 | dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat |
8 | at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora |
9 | et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam |
10 | erat autem docens in synagoga eorum sabbatis |
11 | et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere |
12 | quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua |
13 | et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum |
14 | respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati |
15 | respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare |
16 | hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati |
17 | et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo |
18 | dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud |
19 | simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius |
20 | et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei |
21 | simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum |
22 | et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem |
23 | ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos |
24 | contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt |
25 | cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis |
26 | tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti |
27 | et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis |
28 | ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras |
29 | et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei |
30 | et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi |
31 | in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere |
32 | et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor |
33 | verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem |
34 | Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti |
35 | ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini |