| Chapter 19 |
1 | et ingressus perambulabat Hiericho |
2 | et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives |
3 | et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat |
4 | et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus |
5 | et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere |
6 | et festinans descendit et excepit illum gaudens |
7 | et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset |
8 | stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum |
9 | ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae |
10 | venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat |
11 | haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur |
12 | dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti |
13 | vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio |
14 | cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos |
15 | et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset |
16 | venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit |
17 | et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates |
18 | et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas |
19 | et huic ait et tu esto supra quinque civitates |
20 | et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario |
21 | timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti |
22 | dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi |
23 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud |
24 | et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet |
25 | et dixerunt ei domine habet decem mnas |
26 | dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo |
27 | verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me |
28 | et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma |
29 | et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos |
30 | dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite |
31 | et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat |
32 | abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum |
33 | solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum |
34 | at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet |
35 | et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum |
36 | eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via |
37 | et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus |
38 | dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis |
39 | et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos |
40 | quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt |
41 | et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens |
42 | quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis |
43 | quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique |
44 | ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae |
45 | et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes |
46 | dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum |
47 | et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere |
48 | et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum |