| Chapter 15 |
1 | ego sum vitis vera et Pater meus agricola est |
2 | omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat |
3 | iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis |
4 | manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis |
5 | ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere |
6 | si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent |
7 | si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis |
8 | in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli |
9 | sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea |
10 | si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione |
11 | haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur |
12 | hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos |
13 | maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis |
14 | vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis |
15 | iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis |
16 | non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis |
17 | haec mando vobis ut diligatis invicem |
18 | si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit |
19 | si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus |
20 | mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt |
21 | sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me |
22 | si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo |
23 | qui me odit et Patrem meum odit |
24 | si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum |
25 | sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis |
26 | cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me |
27 | et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis |