| Chapter 5 |
1 | scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis |
2 | nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes |
3 | si tamen vestiti non nudi inveniamur |
4 | nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita |
5 | qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus |
6 | audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino |
7 | per fidem enim ambulamus et non per speciem |
8 | audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum |
9 | et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi |
10 | omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum |
11 | scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse |
12 | non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde |
13 | sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis |
14 | caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt |
15 | et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit |
16 | itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus |
17 | si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova |
18 | omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis |
19 | quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis |
20 | pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo |
21 | eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso |