| Chapter 1 |
1 | multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis |
2 | novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula |
3 | qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis |
4 | tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit |
5 | cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium |
6 | et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei |
7 | et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis |
8 | ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui |
9 | dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis |
10 | et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli |
11 | ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent |
12 | et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient |
13 | ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
14 | nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis |