| Chapter 11 |
1 | est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum |
2 | in hac enim testimonium consecuti sunt senes |
3 | fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent |
4 | fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur |
5 | fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo |
6 | sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit |
7 | fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus |
8 | fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret |
9 | fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem |
10 | expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus |
11 | fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat |
12 | propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis |
13 | iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram |
14 | qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere |
15 | et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi |
16 | nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem |
17 | fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones |
18 | ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen |
19 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit |
20 | fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau |
21 | fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius |
22 | fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit |
23 | fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum |
24 | fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis |
25 | magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem |
26 | maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem |
27 | fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit |
28 | fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos |
29 | fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt |
30 | fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem |
31 | fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace |
32 | et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis |
33 | qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum |
34 | extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum |
35 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem |
36 | alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres |
37 | lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti |
38 | quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae |
39 | et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem |
40 | Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur |