| Chapter 3 |
1 | similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant |
2 | considerantes in timore castam conversationem vestram |
3 | quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus |
4 | sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples |
5 | sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris |
6 | sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem |
7 | viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae |
8 | in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles |
9 | non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis |
10 | qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum |
11 | declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam |
12 | quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala |
13 | et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis |
14 | sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini |
15 | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe |
16 | sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem |
17 | melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes |
18 | quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu |
19 | in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit |
20 | qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam |
21 | quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi |
22 | qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus |