| Chapter 34 |
1 | vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes |
2 | quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia |
3 | hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis |
4 | ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur |
5 | divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est |
6 | et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum |
7 | multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis |
8 | sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur |
9 | qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum |
10 | qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam |
11 | [] |
12 | multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines |
13 | aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei |
14 | spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur |
15 | spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se |
16 | qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius |
17 | timentis Dominum beata est anima eius |
18 | ad quem respicit et quis est fortitudo eius |
19 | oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani |
20 | et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem |
21 | immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum |
22 | Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae |
23 | dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis |
24 | qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui |
25 | panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis |
26 | qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum |
27 | qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario |
28 | unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor |
29 | unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus |
30 | qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius |
31 | sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet |