| Chapter 38 |
1 | honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus |
2 | a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem |
3 | disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur |
4 | Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi |
5 | nonne a ligno indulcata est amara aqua |
6 | ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis |
7 | in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius |
8 | pax enim Dei super faciem terrae |
9 | fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te |
10 | averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum |
11 | da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico |
12 | etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria |
13 | est enim tempus quando in manus eorum incurras |
14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum |
15 | qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici |
16 | fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius |
17 | propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam |
18 | [] |
19 | a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem |
20 | in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius |
21 | non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum |
22 | noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis |
23 | memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie |
24 | in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui |
25 | sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur |
26 | qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum |
27 | cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum |
28 | sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus |
29 | sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur |
30 | vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius |
31 | cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione |
32 | sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius |
33 | in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam |
34 | cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem |
35 | omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est |
36 | sine his omnibus non aedificatur civitas |
37 | et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient |
38 | super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur |
39 | sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi |