| Chapter 47 |
1 | post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David |
2 | et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel |
3 | cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua |
4 | numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente |
5 | in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae |
6 | ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae |
7 | sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae |
8 | conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum |
9 | in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae |
10 | de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam |
11 | et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos |
12 | et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem |
13 | Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel |
14 | post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum |
15 | Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua |
16 | et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua |
17 | et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua |
18 | in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae |
19 | et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel |
20 | collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum |
21 | et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore |
22 | dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam |
23 | ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum |
24 | Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet |
25 | dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe |
26 | et finem habuit Salomon cum patribus suis |
27 | et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam |
28 | et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo |
29 | et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum |
30 | valde averterunt illos a terra sua |
31 | et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos |