| Chapter 3 |
1 | tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt |
2 | desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini |
3 | omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt |
4 | sint omnia sub lege tua |
5 | nos iam et filii nostri servi tui sumus |
6 | veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi |
7 | tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram |
8 | de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum |
9 | tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti |
10 | excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis |
11 | nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt |
12 | nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit |
13 | praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari |
14 | pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa |
15 | accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae |