| Chapter 7 |
1 | ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio |
2 | intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo |
3 | et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven |
4 | dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus |
5 | cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est |
6 | et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius |
7 | dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es |
8 | et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt |
9 | postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum |
10 | Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam |
11 | quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum |
12 | dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam |
13 | tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit |
14 | et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam |
15 | et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis |
16 | et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii |
17 | et post haec epulati sunt benedicentes Deum |
18 | vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum |
19 | et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est |
20 | dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es |