| Chapter 1 |
1 | beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit |
2 | sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte |
3 | et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur |
4 | non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae; |
5 | ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum |
6 | quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit |