| Chapter 36 |
1 | ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem |
2 | quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident |
3 | spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius |
4 | delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui |
5 | revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet |
6 | et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem |
7 | subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias |
8 | desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris |
9 | quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram |
10 | et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies |
11 | mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis |
12 | observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis |
13 | Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius |
14 | gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde |
15 | gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur |
16 | melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas |
17 | quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus |
18 | novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit |
19 | non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur |
20 | quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt |
21 | mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet |
22 | quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt |
23 | apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet |
24 | cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam |
25 | iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes |
26 | tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit |
27 | declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi |
28 | quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit |
29 | iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam |
30 | os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
31 | lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius |
32 | considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum |
33 | Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi |
34 | expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis |
35 | vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani |
36 | et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius |
37 | custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico |
38 | iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt |
39 | salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis |
40 | et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo |