| Chapter 75 |
1 | in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium |
2 | notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius |
3 | et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion |
4 | ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma |
5 | inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis |
6 | turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis |
7 | ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos |
8 | tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua |
9 | de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit |
10 | cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma |
11 | quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi |
12 | vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili |
13 | et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae |