| Chapter 78 |
1 | psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam |
2 | posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |
3 | effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
4 | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt |
5 | usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus |
6 | effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt |
7 | quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt |
8 | ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis |
9 | adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum |
10 | ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est |
11 | introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum |
12 | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine |
13 | nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam |